Talált 41 Eredmények: voluerit

  • Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)

  • Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum, qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere, (Liber Leviticus 20, 4)

  • Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem. (Liber Leviticus 27, 13)

  • Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum. (Liber Leviticus 27, 15)

  • Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum. (Liber Leviticus 27, 19)

  • Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino, (Liber Leviticus 27, 22)

  • Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet quintam partem. (Liber Leviticus 27, 31)

  • Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: “Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorasti tu et patres tui, (Liber Deuteronomii 13, 7)

  • Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel, in qua ut advena habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus, (Liber Deuteronomii 18, 6)

  • Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur”. (Liber Deuteronomii 18, 20)

  • Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane”. (Liber Ruth 3, 13)

  • et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur”. (Liber II Samuelis 23, 7)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina