Talált 18 Eredmények: terror

  • Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. (Liber Genesis 9, 2)

  • Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob. (Liber Genesis 35, 5)

  • “Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis. (Liber Iosue 2, 9)

  • Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo. (Liber I Samuelis 14, 15)

  • et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt. (Liber II Paralipomenon 14, 13)

  • Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis iungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. (Liber Esther 8, 17)

  • Nonne maiestas eius turbabit vos, et terror eius irruet super vos? (Liber Iob 13, 11)

  • “Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis. (Liber Iob 25, 2)

  • Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave. (Liber Iob 33, 7)

  • Numquid suscitabis eum quasi locustas? Gloria hinnitus eius terror; (Liber Iob 39, 20)

  • Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum terror vobis advenerit, (Liber Proverbiorum 1, 26)

  • cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia”. (Liber Proverbiorum 1, 27)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina