Talált 121 Eredmények: sacerdotum

  • Terram autem sacerdotum non emit, qui cibariis a rege statutis fruebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. (Liber Genesis 47, 22)

  • Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel”. (Liber Exodus 19, 6)

  • omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo”. (Liber Leviticus 6, 16)

  • Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum; posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas. (Liber Leviticus 8, 22)

  • “Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum. (Liber Leviticus 13, 2)

  • Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur. (Liber Numeri 3, 3)

  • Hoc erit ius sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum, (Liber Deuteronomii 18, 3)

  • stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum, qui fuerint in diebus illis. (Liber Deuteronomii 19, 17)

  • et praecipite eis, ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi firmiter steterunt sacerdotum pedes, duodecim lapides; quos portabitis vobiscum et ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria”. (Liber Iosue 4, 3)

  • Omnis autem populus et maiores natu praefectique ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum levitici generis, qui portabant arcam foederis Domini, ut advena ita et indigena. Media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini ad benedicendum populo Israel primum; (Liber Iosue 8, 33)

  • neque officium sacerdotum ad populum, sed, quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua (Liber I Samuelis 2, 13)

  • Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem. (Liber I Samuelis 22, 11)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina