Talált 11 Eredmények: Saccis

  • Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”. (Liber Genesis 43, 18)

  • At ille respondit: “Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo”. Eduxitque ad eos Simeon. (Liber Genesis 43, 23)

  • Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner”. Porro rex David sequebatur feretrum. (Liber II Samuelis 3, 31)

  • Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: “Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea””. Et ille ait: “Si adhuc vivit, frater meus est”. (Liber I Regum 20, 32)

  • Dixitque Naaman: “Melius est, ut accipias duo talenta”. Et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. (Liber II Regum 5, 23)

  • Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos. (Liber II Regum 19, 2)

  • In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Is rael in ieiunio et in saccis, et humus super eos. (Liber Nehemiae 9, 1)

  • et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam, (Liber Isaiae 37, 2)

  • Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. (Prophetia Ionae 3, 5)

  • et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum. (Prophetia Ionae 3, 8)

  • Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis”. (Apocalypsis Ioannis 11, 3)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina