Talált 27 Eredmények: Pauperis

  • Pauperis quoque non misereberis in iudicio. (Liber Exodus 23, 3)

  • Non pervertes iudicium pauperis in lite eius. (Liber Exodus 23, 6)

  • Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. (Liber Leviticus 19, 15)

  • Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas, (Liber Deuteronomii 24, 14)

  • Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini, qui venerat ad se”. (Liber II Samuelis 12, 4)

  • CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum. (Liber Psalmorum 9, 19)

  • quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit. (Liber Psalmorum 22, 25)

  • quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius. (Liber Psalmorum 109, 31)

  • Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit. (Liber Proverbiorum 14, 21)

  • Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis. (Liber Proverbiorum 14, 31)

  • Omnes dies pauperis mali; hilaris autem corde quasi iuge convivium. (Liber Proverbiorum 15, 15)

  • Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit. (Liber Proverbiorum 19, 7)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina