pronađen 46 Rezultati za: veritatis

  • ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de cælo et dedisti eis judicia recta et legem veritatis cærimonias et præcepta bona (Liber Nehemiae 9, 13)

  • cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit (Liber Thobis 1, 2)

  • quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere (Liber Iob 6, 25)

  • in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis (Liber Psalmorum 30, 6)

  • viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus (Liber Psalmorum 118, 30)

  • et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi (Liber Psalmorum 118, 43)

  • labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii (Liber Proverbiorum 12, 19)

  • ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te (Liber Proverbiorum 22, 21)

  • ergo erravimus a via veritatis et justitiæ lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis (Liber Sapientiae 5, 6)

  • in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus justitiæ (Liber Ecclesiasticus 4, 29)

  • pænitentibus autem dedit viam justitiæ et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis (Liber Ecclesiasticus 17, 20)

  • in me gratia omnis vitæ et veritatis in me omnis spes vitæ et virtutis (Liber Ecclesiasticus 24, 25)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina