pronađen 1073 Rezultati za: usque

  • en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est usque in præsens tempus (Liber Exodus 9, 18)

  • et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris ab homine usque ad jumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit (Liber Exodus 9, 25)

  • et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Ægyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in præsentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone (Liber Exodus 10, 6)

  • et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio ejus usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam et omnia primogenita jumentorum (Liber Exodus 11, 5)

  • apud omnes autem filios Israël non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël (Liber Exodus 11, 7)

  • et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam (Liber Exodus 12, 6)

  • nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis (Liber Exodus 12, 10)

  • et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Ægypti faciam judicia ego Dominus (Liber Exodus 12, 12)

  • septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israël a primo die usque ad diem septimum (Liber Exodus 12, 15)

  • primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam ejusdem mensis ad vesperam (Liber Exodus 12, 18)

  • fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane (Liber Exodus 12, 22)

  • custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum (Liber Exodus 12, 24)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina