pronađen 11 Rezultati za: retribuet

  • laudate gentes populum ejus quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terræ populi sui (Liber Deuteronomii 32, 43)

  • Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini (Liber I Samuelis 26, 23)

  • et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud (Liber II Samuelis 2, 6)

  • retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi (Liber II Samuelis 22, 21)

  • et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi (Liber Psalmorum 17, 21)

  • et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus (Liber Psalmorum 17, 25)

  • filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis (Liber Psalmorum 136, 8)

  • Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in sæculum opera manuum tuarum ne dispicias (Liber Psalmorum 137, 8)

  • et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terræ (Liber Ecclesiasticus 17, 19)

  • fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem ejus quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei (Liber Ieremiae 51, 6)

  • quia venit super eam id est super Babylonem prædo et adprehensi sunt fortes ejus et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet (Liber Ieremiae 51, 56)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina