pronađen 40 Rezultati za: quocumque

  • de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris (Liber Genesis 2, 17)

  • scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Liber Genesis 3, 5)

  • Sarræ autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam (Liber Genesis 20, 16)

  • et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quæ dixi (Liber Genesis 28, 15)

  • dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris (Liber Exodus 10, 28)

  • et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur (Liber Leviticus 11, 32)

  • responderuntque ad Josue atque dixerunt omnia quæ præcepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus (Liber Iosue 1, 16)

  • sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et juravit eis et vehementer adflicti sunt (Liber Iudicum 2, 15)

  • quæ respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus (Liber Ruth 1, 16)

  • at Saul confirmato regno super Israël pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat (Liber I Samuelis 14, 47)

  • et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus (Liber II Samuelis 15, 21)

  • et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem (Liber II Samuelis 17, 12)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina