pronađen 310 Rezultati za: illud

  • Hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattour cornua subter illud per quattuor ventos caëli. (Prophetia Danielis 8, 8)

  • Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud et non stabit, nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)

  • In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)

  • ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram illud a facie terræ verumtamen conterens non conteram domum Jacob dicit Dominus (Prophetia Amos 9, 8)

  • væ qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum (Prophetia Michaeae 2, 1)

  • vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud (Prophetia Michaeae 6, 9)

  • increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit (Prophetia Nahum 1, 4)

  • totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc lætabitur et exultabit (Prophetia Habacuc 1, 15)

  • quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor ejus ut faceret simulacra muta (Prophetia Habacuc 2, 18)

  • Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiæ recordaberis (Prophetia Habacuc 3, 2)

  • respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam (Prophetia Aggaei 1, 9)

  • et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas ejus super caput ipsius et septem lucernæ ejus super illud septem et septem infusoria lucernis quæ erant super caput illius (Prophetia Zachariae 4, 2)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina