pronađen 239 Rezultati za: ignis

  • quæ respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani (Liber Iudicum 9, 15)

  • sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech (Liber Iudicum 9, 20)

  • qui cum venisset ad locum Maxillæ et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta (Liber Iudicum 15, 14)

  • latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus (Liber Iudicum 16, 9)

  • ascendit fumus de naribus ejus et ignis de ore ejus voravit carbones incensi sunt ab eo (Liber II Samuelis 22, 9)

  • præ fulgore in conspectu ejus succensi sunt carbones ignis (Liber II Samuelis 22, 13)

  • cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quæ erat in aquæductu lambens (Liber I Regum 18, 38)

  • et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus auræ tenuis (Liber I Regum 19, 12)

  • respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e cælo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e cælo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo (Liber II Regum 1, 10)

  • respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e cælo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e cælo et devoravit illum et quinquaginta ejus (Liber II Regum 1, 12)

  • ecce descendit ignis de cælo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ (Liber II Regum 1, 14)

  • cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de cælo et devoravit holocausta et victimas et majestas Domini implevit domum (Liber II Paralipomenon 7, 1)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina