pronađen 1225 Rezultati za: ergo
necessarium ergo existimavi rogare fratres ut præveniant ad vos et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam (Epistula II ad Corinthios 9, 5)
non est ergo magnum si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ quorum finis erit secundum opera ipsorum (Epistula II ad Corinthios 11, 15)
non abicio gratiam Dei si enim per legem justitia ergo Christus gratis mortuus est (Epistula ad Galatas 2, 21)
qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei (Epistula ad Galatas 3, 5)
cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahæ (Epistula ad Galatas 3, 7)
lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quæ posset vivificare vere ex lege esset justitia (Epistula ad Galatas 3, 21)
si autem vos Christi ergo Abrahæ semen estis secundum promissionem heredes (Epistula ad Galatas 3, 29)
ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi (Epistula ad Galatas 4, 15)
ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis (Epistula ad Galatas 4, 16)
ego autem fratres si circumcisionem adhuc prædico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis (Epistula ad Galatas 5, 11)
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei (Epistula ad Galatas 6, 10)
ergo jam non estis hospites et advenæ sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Epistula ad Ephesios 2, 19)