pronađen 55 Rezultati za: clamavit

  • et ecce angelus Domini de cælo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum (Liber Genesis 22, 11)

  • qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Joseph et quicquid vobis dixerit facite (Liber Genesis 41, 55)

  • egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni (Liber Exodus 8, 12)

  • at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versæ sunt ibi constituit ei præcepta atque judicia et ibi temptavit eum (Liber Exodus 15, 25)

  • clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me (Liber Exodus 17, 4)

  • quod cum vidisset Aaron ædificavit altare coram eo et præconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est (Liber Exodus 32, 5)

  • educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam (Liber Deuteronomii 22, 27)

  • et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas (Liber Iudicum 6, 7)

  • quod cum nuntiatum esset Joatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus (Liber Iudicum 9, 7)

  • sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum (Liber Iudicum 15, 18)

  • quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis præparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum (Liber Iudicum 16, 12)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina