pronađen 53 Rezultati za: cherubin

  • ejecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ (Liber Genesis 3, 24)

  • duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi (Liber Exodus 25, 18)

  • inde præcipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quæ mandabo per te filiis Israël (Liber Exodus 25, 22)

  • duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii (Liber Exodus 37, 7)

  • cherub unum in summitate hujus partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii (Liber Exodus 37, 8)

  • cumque ingrederetur Moses tabernaculum fœderis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei (Liber Numeri 7, 89)

  • misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 4)

  • surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Juda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam (Liber II Samuelis 6, 2)

  • et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti (Liber II Samuelis 22, 11)

  • et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis (Liber I Regum 6, 23)

  • decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin (Liber I Regum 6, 25)

  • posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant (Liber I Regum 6, 27)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina