pronađen 48 Rezultati za: Semel

  • Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. (Liber Iosue 6, 14)

  • Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. (Liber Iudicum 6, 39)

  • Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant. (Liber Iudicum 16, 18)

  • et tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt. (Liber Iudicum 20, 30)

  • Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit. (Liber I Samuelis 26, 8)

  • Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum cæsaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico. (Liber II Samuelis 14, 26)

  • quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. (Liber I Regum 10, 22)

  • At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos. (Liber II Regum 4, 35)

  • Misit itaque rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei, et præoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis. (Liber II Regum 6, 10)

  • Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos. (Liber II Paralipomenon 9, 21)

  • Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis. (Liber Nehemiae 13, 20)

  • Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat. (Liber Iob 9, 23)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina