pronađen 386 Rezultati za: Dixerunt

  • et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. (Liber Genesis 11, 4)

  • Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. (Liber Genesis 18, 5)

  • Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. (Liber Genesis 18, 9)

  • et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. (Liber Genesis 19, 2)

  • Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. (Liber Genesis 19, 5)

  • At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)

  • Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: (Liber Genesis 19, 12)

  • Et dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem. (Liber Genesis 24, 57)

  • Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. (Liber Genesis 29, 5)

  • Reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum. (Liber Genesis 38, 22)

  • Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)

  • dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? (Liber Genesis 42, 28)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina