pronađen 71 Rezultati za: intra

  • Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham habens hydriam in scapula: (Liber Genesis 24, 15)

  • septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. (Liber Exodus 20, 10)

  • Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. (Liber Exodus 26, 33)

  • praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi”. (Liber Leviticus 10, 18)

  • et praecepit ei dicens: “Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium; (Liber Leviticus 16, 2)

  • Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione propitiatorii (Liber Leviticus 16, 15)

  • Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. (Liber Leviticus 25, 29)

  • Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia, quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt, administrabitis. Ministerium do vobis sacerdotium in donum; si quis externus accesserit, occidetur”. (Liber Numeri 18, 7)

  • Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. (Liber Deuteronomii 5, 14)

  • Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae. (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum. (Liber Deuteronomii 14, 27)

  • Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas; (Liber Deuteronomii 14, 28)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina