pronađen 27 Rezultati za: holocausti

  • Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul, (Liber Genesis 22, 6)

  • dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”. (Liber Genesis 22, 7)

  • Dixit Abraham: “Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi”. Pergebant ambo pariter; (Liber Genesis 22, 8)

  • et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua. (Liber Exodus 30, 28)

  • et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua (Liber Exodus 31, 9)

  • altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius; (Liber Exodus 35, 16)

  • Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine, (Liber Exodus 38, 1)

  • et ante tabernaculum conventus altare holocausti, (Liber Exodus 40, 6)

  • Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum. (Liber Exodus 40, 10)

  • et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi. (Liber Exodus 40, 29)

  • Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus aut pullis columbae oblationem suam. (Liber Leviticus 1, 14)

  • ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. (Liber Leviticus 4, 7)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina