pronađen 30 Rezultati za: daemonia

  • Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)




  • Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)

  • Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)

  • Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 28)

  • Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 33)

  • Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; (Evangelium secundum Marcum 1, 32)

  • Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 34)




  • Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens. (Evangelium secundum Marcum 1, 39)

  • habentes potestatem eiciendi daemonia: (Evangelium secundum Marcum 3, 15)

  • Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “Beelzebul habet” et: “In principe daemonum eicit daemonia”. (Evangelium secundum Marcum 3, 22)

  • et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant. (Evangelium secundum Marcum 6, 13)

  • Dixit illi Ioannes: “Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos”. (Evangelium secundum Marcum 9, 38)




“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina