pronađen 137 Rezultati za: Voce

  • et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; (Liber Genesis 29, 11)

  • Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce. (Liber Exodus 19, 19)

  • Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24, 3)

  • Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. (Liber Exodus 32, 5)

  • Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, (Liber Exodus 36, 6)

  • Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)

  • Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)

  • Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: “Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)

  • det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis”. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt (Liber Ruth 1, 9)

  • Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae. (Liber Ruth 1, 14)

  • Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: “Vivit Dominus quia non occidetur”. (Liber I Samuelis 19, 6)

  • Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul: “Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul!”. (Liber I Samuelis 28, 12)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina