Trouvé 17 Résultats pour: volumen

  • adsumensque volumen fœderis legit audiente populo qui dixerunt omnia quæ locutus est Dominus faciemus et erimus obœdientes (Liber Exodus 24, 7)

  • non recedat volumen legis hujus de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam (Liber Iosue 1, 8)

  • dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud (Liber II Regum 22, 8)

  • at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur (Liber II Paralipomenon 34, 16)

  • et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo commentarius (Liber Esdrae 6, 2)

  • tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc (Liber Ieremiae 36, 2)

  • miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua et venit ad eos (Liber Ieremiae 36, 14)

  • et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamæ scribæ et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones (Liber Ieremiae 36, 20)

  • misitque rex Judi ut sumeret volumen qui tollens illud de gazofilacio Elisamæ scribæ legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem (Liber Ieremiae 36, 21)

  • cumque legisset Judi tres pagellas vel quattuor scidit illud scalpello scribæ et projecit in igne qui erat super arulam donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula (Liber Ieremiae 36, 23)

  • et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiæ dicens (Liber Ieremiae 36, 27)

  • rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Joachim rex Juda (Liber Ieremiae 36, 28)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina