Trouvé 36 Résultats pour: scimus
nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)
scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem ejus facit hunc exaudit (Evangelium secundum Ioannem 9, 31)
nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi (Evangelium secundum Ioannem 16, 30)
hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit hæc et scimus quia verum est testimonium ejus (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)
scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt (Epistula ad Romanos 2, 2)
scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo (Epistula ad Romanos 3, 19)
scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato (Epistula ad Romanos 7, 14)
scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc (Epistula ad Romanos 8, 22)
scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Epistula ad Romanos 8, 28)
de his autem quæ idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero ædificat (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
de escis autem quæ idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus (Epistula I ad Corinthios 8, 4)
scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem ex Deo habeamus domum non manufactam æternam in cælis (Epistula II ad Corinthios 5, 1)