Trouvé 54 Résultats pour: pone

  • dixitque ad servum seniorem domus suæ qui præerat omnibus quæ habebat pone manum tuam subter femur meum (Liber Genesis 24, 2)

  • et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et judicent inter me et te (Liber Genesis 31, 37)

  • præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci (Liber Genesis 44, 1)

  • scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci junioris factumque est ita (Liber Genesis 44, 2)

  • cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Joseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Ægypto (Liber Genesis 47, 29)

  • dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput ejus (Liber Genesis 48, 18)

  • loquere ad eum et pone verba mea in ore ejus ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis (Liber Exodus 4, 15)

  • dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et jussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum (Liber Exodus 19, 23)

  • et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet (Liber Numeri 21, 8)

  • dixitque Dominus ad eum tolle Josue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum (Liber Numeri 27, 18)

  • faciesque urbi Ahi et regi ejus sicut fecisti Hiericho et regi illius prædam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam (Liber Iosue 8, 2)

  • cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et jus desuper funde cumque fecisset ita (Liber Iudicum 6, 20)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina