Trouvé 23 Résultats pour: pecus

  • et delevit omnem substantiam quæ erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres cæli et deleta sunt de terra remansit autem solus Nœ et qui cum eo erant in arca (Liber Genesis 7, 23)

  • apud omnes autem filios Israël non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël (Liber Exodus 11, 7)

  • et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Ægypti faciam judicia ego Dominus (Liber Exodus 12, 12)

  • sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum (Liber Leviticus 5, 7)

  • qui cum jumento et pecore cojerit morte moriatur pecus quoque occidite (Liber Leviticus 20, 15)

  • meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israël ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus (Liber Numeri 3, 13)

  • tollite summam eorum quæ capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi (Liber Numeri 31, 26)

  • qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus (Liber Psalmorum 134, 8)

  • cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum (Liber Ecclesiasticus 40, 8)

  • omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabajoth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum majestatis meæ glorificabo (Liber Isaiae 60, 7)

  • qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo hæc omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est (Liber Isaiae 66, 3)

  • levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum (Liber Ieremiae 13, 20)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina