Trouvé 71 Résultats pour: partes

  • exceptis his quæ comederunt juvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas (Liber Genesis 14, 24)

  • qui tollens universa hæc divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit (Liber Genesis 15, 10)

  • ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ (Liber Deuteronomii 7, 22)

  • omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis (Liber Deuteronomii 14, 6)

  • sternens diligenter viam et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere (Liber Deuteronomii 19, 3)

  • cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)

  • hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas (Liber Iosue 12, 7)

  • dividite vobis terram in septem partes Judas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Joseph ab aquilone (Liber Iosue 18, 5)

  • mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem (Liber Iosue 18, 6)

  • itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Josue in castra Silo (Liber Iosue 18, 9)

  • qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israël in septem partes (Liber Iosue 18, 10)

  • divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagœnasque vacuas ac lampadas in medio lagœnarum (Liber Iudicum 7, 16)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina