Trouvé 219 Résultats pour: nocte

  • eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua (Liber Iudicum 7, 9)

  • surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro (Liber Iudicum 9, 32)

  • surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias juxta Sycimam in quattuor locis (Liber Iudicum 9, 34)

  • quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio præstolantes ut facto mane exeuntem occiderent (Liber Iudicum 16, 2)

  • die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris (Liber Iudicum 19, 5)

  • nolebant adquiescere sermonibus ejus quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane (Liber Iudicum 19, 25)

  • et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes denique mortua est (Liber Iudicum 20, 5)

  • revertimini filiæ mi abite jam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios (Liber Ruth 1, 12)

  • Booz iste cujus puellis in agro juncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat (Liber Ruth 3, 2)

  • et ecce nocte jam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem jacentem ad pedes suos (Liber Ruth 3, 8)

  • quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis jure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane (Liber Ruth 3, 13)

  • et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum (Liber I Samuelis 14, 36)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina