Trouvé 54 Résultats pour: multæ

  • quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multæ miserationis ac verus (Liber Exodus 34, 6)

  • Dominus patiens et multæ misericordiæ auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem (Liber Numeri 14, 18)

  • dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multæ enim misericordiæ ejus sunt quam in manu hominis (Liber II Samuelis 24, 14)

  • et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multæ pluviæ est (Liber I Regum 18, 41)

  • et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiæ premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multæ sunt miserationes ejus quam in manus hominum (Liber I Paralipomenon 21, 13)

  • et erant qui dicerent filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus (Liber Nehemiae 5, 2)

  • sed et in diebus illis multæ optimatium Judæorum epistulæ mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos (Liber Nehemiae 6, 17)

  • et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multæ miserationis non dereliquisti eos (Liber Nehemiae 9, 17)

  • cumque percrebuisset regis imperium et juxta mandata illius multæ virgines pulchræ adducerentur Susan et Ægæo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum (Liber Esther 2, 8)

  • multæ tribulationes justorum et de omnibus his liberavit eos (Liber Psalmorum 33, 20)

  • quoniam tu Domine suavis et mitis et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te (Liber Psalmorum 85, 5)

  • et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multæ misericordiæ et verax (Liber Psalmorum 85, 15)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina