Trouvé 7 Résultats pour: manifestata

  • ut vero manifestata essent hæc renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 33)

  • disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit (Liber Ecclesiasticus 1, 7)

  • nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quæ manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis (Liber Baruch 6, 50)

  • nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis (Epistula ad Romanos 3, 21)

  • manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Jesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium (Epistula II ad Timotheum 1, 10)

  • et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam æternam quæ erat apud Patrem et apparuit nobis (Epistula I Ioannis 1, 2)

  • quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam judicia tua manifestata sunt (Apocalypsis Ioannis 15, 4)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina