Trouvé 442 Résultats pour: homo

  • homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quæ cubat in sinu suo (Liber Deuteronomii 28, 54)

  • hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam (Liber Deuteronomii 33, 1)

  • et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 34, 6)

  • nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini et super omnem populum Israël ira ejus incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo (Liber Iosue 22, 20)

  • et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Jemini (Liber Iudicum 19, 16)

  • egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia (Liber Iudicum 19, 23)

  • habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum (Liber Iudicum 19, 24)

  • nolebant adquiescere sermonibus ejus quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane (Liber Iudicum 19, 25)

  • mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut cœptam expleret viam et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus (Liber Iudicum 19, 27)

  • convenitque universus Israël ad civitatem quasi unus homo eadem mente unoque consilio (Liber Iudicum 20, 11)

  • in diebus unius judicis quando judices præerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Juda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis (Liber Ruth 1, 1)

  • erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum nomine Booz (Liber Ruth 2, 1)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina