Trouvé 55 Résultats pour: estote

  • ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris (Liber Exodus 19, 15)

  • ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram (Liber Leviticus 11, 44)

  • loquere ad omnem cœtum filiorum Israël et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 2)

  • sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 20, 7)

  • filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo (Liber Deuteronomii 14, 1)

  • rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis (Liber Iosue 10, 25)

  • tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram (Liber Iosue 23, 6)

  • confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebræis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate (Liber I Samuelis 4, 9)

  • confortentur manus vestræ et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Juda regem sibi (Liber II Samuelis 2, 7)

  • præceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui præcepi vobis roboramini et estote viri fortes (Liber II Samuelis 13, 28)

  • memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando dejecit (Liber Iudith 4, 13)

  • exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit æquo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam (Liber Iudith 7, 23)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina