Trouvé 161 Résultats pour: Magis

  • at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut judices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime jam prope erat ut refringerent fores (Liber Genesis 19, 9)

  • nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quæ in eo est præsentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23, 11)

  • at ille nequaquam inquit Jacob appellabitur nomen tuum sed Israël quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines prævalebis (Liber Genesis 32, 28)

  • quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant (Liber Exodus 1, 12)

  • dixitque Pharao multus est populus terræ videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus (Liber Exodus 5, 5)

  • sed magis memores præceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo (Liber Numeri 15, 40)

  • tu magis accede et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea (Liber Deuteronomii 5, 27)

  • quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito (Liber Deuteronomii 7, 4)

  • ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero (Liber Deuteronomii 31, 27)

  • et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israël (Liber Iosue 22, 24)

  • si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulæ quam nubatis nolite quæso filiæ mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me (Liber Ruth 1, 13)

  • quare calce abicitis victimam meam et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei (Liber I Samuelis 2, 29)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina