Trouvé 21 Résultats pour: Idolum

  • Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)

  • Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)

  • quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor. (Liber Numeri 25, 18)

  • Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël. (Liber Iudicum 18, 31)

  • Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum. (Liber I Regum 11, 5)

  • Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Regum 21, 7)

  • Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu ædificaverunt aras: (Liber I Maccabaeorum 1, 57)

  • Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. (Liber I Maccabaeorum 10, 83)

  • per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)

  • Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? (Liber Isaiae 44, 19)

  • si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum. (Liber Ieremiae 2, 11)

  • Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim. (Liber Ieremiae 4, 15)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina