Trouvé 15 Résultats pour: Dimidium

  • arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem. (Liber Exodus 25, 10)

  • Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. (Liber Exodus 25, 17)

  • Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino. (Liber Exodus 30, 13)

  • Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate : et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium : in angulis autem columnarum variæ cælaturæ erant : et media intercolumnia, quadrata non rotunda. (Liber I Regum 7, 31)

  • Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum. (Liber I Paralipomenon 2, 52)

  • Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai: (Liber I Paralipomenon 2, 54)

  • Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: (Liber Ecclesiasticus 29, 7)

  • Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es. (Prophetia Ezechielis 16, 51)

  • Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. (Prophetia Danielis 7, 25)

  • Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. (Evangelium secundum Marcum 6, 23)

  • Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. (Evangelium secundum Lucam 19, 8)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina