Trouvé 50 Résultats pour: Aquilonis

  • mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis. (Liber Exodus 26, 35)

  • Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. (Liber Exodus 27, 11)

  • Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. (Liber Numeri 2, 25)

  • ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis. (Liber Numeri 34, 9)

  • ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare: (Liber Iosue 11, 2)

  • et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem, (Liber Iosue 18, 18)

  • Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ; latera aquilonis, civitas regis magni. (Liber Psalmorum 47, 3)

  • Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: (Liber Ecclesiasticus 43, 18)

  • Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum ; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis ; (Liber Isaiae 14, 13)

  • Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. (Liber Ieremiae 1, 13)

  • quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda: (Liber Ieremiae 1, 15)

  • In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. (Liber Ieremiae 3, 18)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina