Trouvé 9 Résultats pour: valles

  • Ut valles dilatantur, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut aloe, quam plantavit Dominus, quasi cedri prope aquas. (Liber Numeri 24, 6)

  • Dixit ergo Achab ad Abdiam: “Vade in terra ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus”. (Liber I Regum 18, 5)

  • et vulnerati illorum replebunt valles eorum, et omnis torrens et flumen inundans mortuis eorum replebuntur. (Liber Iudith 2, 8)

  • Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati sunt valde et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “Nunc lingent isti faciem totius terrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt pondus eorum”. (Liber Iudith 7, 4)

  • Induta sunt ovibus prata, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent. (Liber Psalmorum 65, 14)

  • Ascendunt in montes et descendunt in valles, in locum, quem statuisti eis. (Liber Psalmorum 104, 8)

  • Et electae valles tuae plenae sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta. (Liber Isaiae 22, 7)

  • et dabo carnes tuas super montes et implebo valles sanie tua. (Prophetia Ezechielis 32, 5)

  • et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. (Prophetia Michaeae 1, 4)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina