Trouvé 16 Résultats pour: sabbatorum

  • et ieiunabat per omnes dies viduitatis suae praeter pridie sabbatorum et sabbata et pridie neomeniarum et neomenias et dies festos et gaudimonia domus Israel. (Liber Iudith 8, 6)

  • surrexit de prostratione sua et vocavit abram suam et descendit in domum suam, in qua commorabatur in diebus sabbatorum et in diebus festis suis. (Liber Iudith 10, 2)

  • Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum (Liber I Maccabaeorum 2, 32)

  • Et dixerunt: “Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum”. (Liber I Maccabaeorum 2, 34)

  • Et cogitaverunt in die illa dicentes: “Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 41)

  • Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 34)

  • Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 43)

  • ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 3)

  • Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. (Evangelium secundum Marcum 16, 2)

  • Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. (Evangelium secundum Lucam 24, 1)

  • Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. (Evangelium secundum Ioannem 20, 1)

  • Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “Pax vobis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina