Trouvé 6 Résultats pour: mandabo

  • Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel. (Liber Exodus 25, 22)

  • Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. (Liber Isaiae 5, 6)

  • Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum. (Liber Ieremiae 15, 3)

  • Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos; (Prophetia Amos 9, 3)

  • et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum”. (Prophetia Amos 9, 4)

  • Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram. (Prophetia Amos 9, 9)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina