Trouvé 266 Résultats pour: exercituum

  • Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit consilium, magnificavit sapientiam. (Liber Isaiae 28, 29)

  • a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et commotione terrae, magno fragore, turbine et tempestate et flamma ignis devorantis. (Liber Isaiae 29, 6)

  • Quia haec dicit Dominus ad me: “Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit, sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et super collem eius. (Liber Isaiae 31, 4)

  • Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, parcens et salvans”. (Liber Isaiae 31, 5)

  • “Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)

  • Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. (Liber Isaiae 37, 32)

  • Et dixit Isaias ad Ezechiam: “Audi verbum Domini exercituum: (Liber Isaiae 39, 5)

  • Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. (Liber Isaiae 44, 6)

  • Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)

  • dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 47, 4)

  • De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 48, 2)

  • Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 51, 15)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina