Trouvé 47 Résultats pour: evangelium

  • Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. (Epistula ad Philippenses 2, 22)

  • quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)

  • sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)

  • sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)

  • ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)

  • Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 9)

  • ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 14)

  • secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)

  • manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium, (Epistula II ad Timotheum 1, 10)

  • Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)

  • Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum; (Apocalypsis Ioannis 14, 6)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina