Trouvé 12 Résultats pour: dissipavit

  • Misit sagittas et dissipavit eos, fulguravit fulmina et conturbavit eos. (Liber II Samuelis 22, 15)

  • sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel; (Liber II Regum 16, 3)

  • Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan. (Liber II Regum 18, 4)

  • dissipavit altaria et palos et sculptilia contrivit in frusta; cunctaque thymiamateria demolitus est de universa terra Israel et reversus est Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 34, 7)

  • Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum. (Liber Nehemiae 4, 9)

  • Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos. (Liber Psalmorum 18, 15)

  • illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. - (Liber Psalmorum 53, 6)

  • Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. (Liber Ieremiae 48, 18)

  • HE. Factus est Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia Iudae maerorem et maestitiam. (Lamentationes 2, 5)

  • VAU. Et dissipavit quasi hortum saepem suam, demolitus est tabernaculum suum; oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et despexit in indignatione furoris sui regem et sacerdotem. (Lamentationes 2, 6)

  • Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. (Evangelium secundum Lucam 9, 42)

  • Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. (Evangelium secundum Lucam 15, 13)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina