Trouvé 160 Résultats pour: circuitu

  • Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius. (Prophetia Nahum 3, 8)

  • Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius. (Prophetia Zachariae 2, 9)

  • Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela?”. (Prophetia Zachariae 7, 7)

  • “Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in circuitu. Hoc erit in obsidione contra Ierusalem. (Prophetia Zachariae 12, 2)

  • In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo. (Prophetia Zachariae 12, 6)

  • Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis. (Prophetia Zachariae 14, 14)

  • Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: “Ecce mater mea et fratres mei. (Evangelium secundum Marcum 3, 34)

  • et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens. (Evangelium secundum Marcum 6, 6)

  • dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent”. (Evangelium secundum Marcum 6, 36)

  • intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu (Actus Apostolorum 14, 6)

  • et, qui sedebat, similis erat aspectu lapidi iaspidi et sardino; et iris erat in circuitu throni, aspectu similis smaragdo. (Apocalypsis Ioannis 4, 3)

  • Et in circuitu throni, viginti quattuor thronos, et super thronos viginti quattuor seniores sedentes, circumamictos vestimentis albis, et super capita eorum coronas aureas. (Apocalypsis Ioannis 4, 4)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina