Trouvé 36 Résultats pour: amicum

  • Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus, quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam, (Liber Genesis 38, 20)

  • Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”. (Liber Exodus 32, 27)

  • Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi. (Liber Exodus 33, 11)

  • sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet; (Liber Deuteronomii 19, 5)

  • Ad quem Absalom: “Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? Quare non isti cum amico tuo?”. (Liber II Samuelis 16, 17)

  • Super pupillum irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum. (Liber Iob 6, 27)

  • Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae. (Liber Psalmorum 88, 19)

  • Et ait: “Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum”. (Liber I Maccabaeorum 10, 16)

  • et fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 39)

  • Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum. (Liber II Maccabaeorum 7, 24)

  • suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse. (Liber II Maccabaeorum 11, 14)

  • Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia. (Liber Proverbiorum 11, 9)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina