Trouvé 48 Résultats pour: Similae

  • Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: “Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes”. (Liber Genesis 18, 6)

  • Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle. (Liber Exodus 16, 31)

  • decimam partem similae conspersae oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno. (Liber Exodus 29, 40)

  • ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 2, 2)

  • Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano: de simila erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma oleo lita; (Liber Leviticus 2, 4)

  • divides eam minutatim et fundes super eam oleum: oblatio similae est. (Liber Leviticus 2, 6)

  • Omnis oblatio similae, quam offeretis Domino, absque fermento fiet, quia nihil fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino. (Liber Leviticus 2, 11)

  • Quidquid obtuleris sacrificii, similae sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. (Liber Leviticus 2, 13)

  • fundens supra oleum et tus imponens: similae oblatio est. (Liber Leviticus 2, 15)

  • Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)

  • Et expiabit eum sacerdos et peccatum eius in uno ex his casibus, et propitius erit Dominus. Reliquam vero partem sacerdos habebit sicut in oblatione similae”. (Liber Leviticus 5, 13)

  • Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et coram altare: (Liber Leviticus 6, 7)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina