Löydetty 2584 Tulokset: quod

  • dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam (Liber Genesis 20, 6)

  • nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quæ tua sunt (Liber Genesis 20, 7)

  • postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim (Liber Genesis 20, 13)

  • rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei jam seni (Liber Genesis 21, 7)

  • dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me (Liber Genesis 22, 12)

  • his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo (Liber Genesis 22, 20)

  • nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quæ in eo est præsentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23, 11)

  • quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetæ publicæ (Liber Genesis 23, 16)

  • et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth (Liber Genesis 23, 20)

  • igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo (Liber Genesis 24, 14)

  • quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum (Liber Genesis 24, 52)

  • deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccæ (Liber Genesis 25, 21)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina