Löydetty 20 Tulokset: magnalia

  • et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie Ægyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum (Liber Exodus 14, 13)

  • ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia quæ viderunt oculi tui (Liber Deuteronomii 10, 21)

  • cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia ejus et robustam manum extentumque brachium (Liber Deuteronomii 11, 2)

  • propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia hæc ita ut notum faceres servo tuo (Liber II Samuelis 7, 21)

  • quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus (Liber II Samuelis 7, 23)

  • rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra mihi omnia magnalia quæ fecit Heliseus (Liber II Regum 8, 4)

  • Domine propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia (Liber I Paralipomenon 17, 19)

  • et justitiam tuam Deus usque in altissima quæ fecisti magnalia Deus quis similis tibi (Liber Psalmorum 70, 19)

  • obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Ægypto (Liber Psalmorum 105, 21)

  • tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt (Liber II Maccabaeorum 3, 34)

  • in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta (Liber Sapientiae 18, 24)

  • posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum (Liber Ecclesiasticus 17, 7)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina