Löydetty 64 Tulokset: impii

  • abominantur justi virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via (Liber Proverbiorum 29, 27)

  • est et alia vanitas quæ fit super terram sunt justi quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant sed et hoc vanissimum judico (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius (Liber Sapientiae 1, 9)

  • impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et æstimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius (Liber Sapientiae 1, 16)

  • impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt justum et a Domino recesserunt (Liber Sapientiae 3, 10)

  • quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis (Liber Sapientiae 5, 15)

  • cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur (Liber Sapientiae 11, 10)

  • negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati (Liber Sapientiae 16, 16)

  • humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes (Liber Ecclesiasticus 7, 19)

  • bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii (Liber Ecclesiasticus 13, 30)

  • non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii (Liber Ecclesiasticus 15, 12)

  • melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii (Liber Ecclesiasticus 16, 3)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina