Löydetty 114 Tulokset: ignem

  • et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in furore meo usque in æternum ardebit (Liber Ieremiae 17, 4)

  • si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis ejus et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur (Liber Ieremiae 17, 27)

  • et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 21, 14)

  • et sanctificabo super te interficientem virum et arma ejus et succident electam cedrum tuam et præcipitabunt in ignem (Liber Ieremiae 22, 7)

  • et succendet ignem in delubris deorum Ægypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace (Liber Ieremiae 43, 12)

  • et succendam ignem in muro Damasci et devorabit mœnia Benadad (Liber Ieremiae 49, 27)

  • et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 50, 32)

  • MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die mærore confectam (Lamentationes 1, 13)

  • GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israël avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro (Lamentationes 2, 3)

  • DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion effudit quasi ignem indignationem suam (Lamentationes 2, 4)

  • CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suæ et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta ejus (Lamentationes 4, 11)

  • cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubin ingressus ille stetit juxta rotam (Prophetia Ezechielis 10, 6)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina