Löydetty 114 Tulokset: ignem

  • sed ambulavit in via regum Israël insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël (Liber II Regum 16, 3)

  • et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum (Liber II Regum 17, 17)

  • et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos (Liber II Regum 19, 18)

  • et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum (Liber II Regum 21, 6)

  • contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch (Liber II Regum 23, 10)

  • sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 7, 3)

  • transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum (Liber II Paralipomenon 33, 6)

  • et assaverunt phase super ignem juxta quod lege præceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universæ plebi (Liber II Paralipomenon 35, 13)

  • dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Liber Iudith 16, 21)

  • ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit (Liber Iob 23, 10)

  • inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium (Liber Psalmorum 65, 12)

  • qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem (Liber Psalmorum 103, 4)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina