Löydetty 65 Tulokset: holocausta

  • ædificavit autem Nœ altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare (Liber Genesis 8, 20)

  • ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quæ offeramus Domino Deo nostro (Liber Exodus 10, 25)

  • obtulit ergo Jethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israël ut comederent panem cum eo coram Domino (Liber Exodus 18, 12)

  • altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi (Liber Exodus 20, 24)

  • misitque juvenes de filiis Israël et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos (Liber Exodus 24, 5)

  • surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere (Liber Exodus 32, 6)

  • et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim cœtus atque collectæ omne opus servile non facietis in eo (Liber Leviticus 23, 36)

  • hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei (Liber Leviticus 23, 37)

  • et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium (Liber Deuteronomii 12, 6)

  • in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen ejus in eo illuc omnia quæ præcipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid præcipuum est in muneribus quæ vovistis Domino (Liber Deuteronomii 12, 11)

  • cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris (Liber Deuteronomii 12, 13)

  • et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 27, 6)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina