Löydetty 932 Tulokset: hoc

  • dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea hæc vocabitur virago quoniam de viro sumpta est (Liber Genesis 2, 23)

  • et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quæ respondit serpens decepit me et comedi (Liber Genesis 3, 13)

  • et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3, 14)

  • dixitque Deus hoc signum fœderis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas (Liber Genesis 9, 12)

  • dixitque Deus Nœ hoc erit signum fœderis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram (Liber Genesis 9, 17)

  • et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino (Liber Genesis 10, 9)

  • et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus cœperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant (Liber Genesis 11, 6)

  • hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum (Liber Genesis 17, 10)

  • numquid Deo est quicquam difficile juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium (Liber Genesis 18, 14)

  • absit a te ut rem hanc facias et occidas justum cum impio fiatque justus sicut impius non est hoc tuum qui judicas omnem terram nequaquam facies judicium (Liber Genesis 18, 25)

  • nolite quæso fratres mei nolite malum hoc facere (Liber Genesis 19, 7)

  • dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es (Liber Genesis 19, 21)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina